monumenta.ch > Plinius > sectio 52

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 25, 52
{XXI} Drusumque apud nos, tribunorum popularium clarissimum, cui ante omnis plebs adstans plausit, optimates vero bellum Marsicum inputavere, constat hoc medicamento liberatum comitiali morbo in Anticyra insula. ibi enim tutissime sumitur, quoniam, ut diximus, sesamoides admiscent. Italia veratrum vocat. Farina eorum per se et mixta radiculae, qua lanas diximus lavari, sternumentum facit, amboque somnum.